Liber Regum Tertius*

Caput 19: Versus 6

Et ecce ad caput suum,etc.ID.Elias bis pastus exprimit nostrae naturae infirmitatem, quibus non sufficit simplex pastus, sed duplex, quatenus ad superna valeamus ascendere. Sicut enim corpus sine alimento corporali subsistere nequit, ita nec anima vivere potest sine verbo Dei.ID.Sic et nos dum inertiae somnum a nobis excutimus, necesse est ut divino solatio confortati, gressu bonorum operum per omne tempus vitae praesentis summopere festinemus ascendere in montem Dei et in locum sanctum ejus, ut ibi requiem inveniamus aeternam.
(* Traductions européennes)